- CIRIS
- I.CIRISdicitur Scylla, Nisi Regis filia, in aveni Citim transformata. Ovid. l. 8. Met. v. 151.----- In avem mutata vocaturCiris, et a tonso est hoc nomen adepta capillo.Α᾿πὸ τȏυ κείρειν a tondendo scilicet. Cirin autem alaudam interpretes exponunt, Ciphium Gesnerus. Duo vero Scaligeri eam avem faciunt, quae vulgo Egretta vocatur, Gallis Taurinis Garzeta. Vide sis ipsos, Patrem quidem Exoter. Exercit. 232. et ad Aristot. de Hist. Animal. l. 2. Sect. 29. Filium vero ad Carm. Virgilanum, quod Ciris vocatur, nisi Catullus eius poematii sit auctor. Nic. Lloydius.II.CIRISmelius Siris, Lucaniae fluv. trans Apenninum. Nunc Sino, in provinc. Capitanatae. Oritur ex Apennino, et paulo infra Tursiam urbem in sinum Tarentinum se exonerat. Adeius ostia fuit etiam antiquitus oppid. Siris, ubi nunc turris S. Basilii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.